lunedì 1 gennaio 2018

Invocazione dello Spirito Santo per l’anno nuovo






*Veni, creátor Spíritus,
mentes tuórum vísita,
imple supérna grátia,
quæ tu creásti péctora.

Qui díceris Paráclitus,
altíssimi donum Dei
fons vivus, ignis, cáritas,
et spiritális únctio.

Tu septifórmis múnere,
dígitus patérnæ déxteræ,
tu rite promíssum Patris,
sermóne ditans gúttura.

Accénde lumen sensibus,
infúnde amórem córdibus,
infírma nostri córporis
virtúte firmans pérpeti.

Hostem repéllas lóngius
pacémque dones prótinus;
ductóre sic te pr
ǽvio
vitémus omne nóxium.

Per Te sciámus da Patrem
noscámus atque Fílium,
teque utriúsque Spíritum
credámus omni témpore.

Deo Patri sit glória,
et Fílio, qui a mórtuis
surréxit, ac Paráclito,
in sæculórum s
ǽcula.
Amen.

V. Emitte Spiritum tuum et creabuntur
R. Et renovabis faciem terræ
V. Dómine, exaudi orationem meam.
R. Et clamor meus ad te veniat.
V. Dóminus vobíscum.
R. Et cum spíritu tuo.

Oremus
Deus, qui corda fidélium Sancti Spíritus illustratióne docuísti: da nobis in eódem Spíritu recta sápere; et de eius semper consolatióne gaudére.

Domine Deus omnipotens, qui ad principium huius anni nos pervenire fecisti, tua nos hodie salva virtute: ut in hoc anno ad nullum declinemus peccatum: sed semper ad tuam iustitiam faciendam nostra precedant eloquia. Per Christum Dóminum nostrum. Amen.

*La prima strofa si dice o si canta stando in ginocchio

Nessun commento:

Posta un commento

Ottava di Santo Stefano

Dal Mattutino del 26 dicembre: « Stefano adunque, per meritare di ricevere la corona che il suo nome significa, aveva per armi la carità, ...